LOTIUM

LOTIUM
LOTIUM
tingendis olim conchyliis admisceri solitum ex Plin. discimus. Est autem conchylium coloris genus multo pallidius dilutisque purpurâ; unde purpuram a conchylio, h. e. purpuream vestem a conchyliata, Plin. idem discernit l. 9. c. 35. Conchylia et purpuras omnis hora atterit, quibus eadem mater luxuria paria paene et margaritis pretia secit Et l. 22. c. 2. Transalpina Gllia herbis Tyrium atque conchylium tingit, omnesque alios colores. Et l. 21. c. 8. tria genera praecipua ac principalia statuit purpurei coloris, Tyrium, amethystinum et conchylium; quorum omnium saturatissimum erat, Tyrium: in secundo gradu ac genere amethystinum non adeo pleno colore refulgens, ut purpura, nec tantae nigritiae, nec aeque austerum, sed blandius aspectu et magis violaceum: tertium genus erat Conchylii, cuius variae species fuêrunt, sed omnes dilutiores pallidioresque cum amethystino; tum multo magis Tyrio ac purpureo. Alibi Plin. nempe l. 9. c. 37 de Conchyliis loquens, colorem illis tribuit, austerum in glauco et irascenti similem mari: et postquam de purpura dixit, huic fasces securesque Romanas viam facere, eandemque pro maiestate pueritiae esle, distinguere ab Equite Curiam; Diis advocari placandis, omnemque vestem illuminare et in triumphali misceri auro, addit: Quaproter et excusata purpurae sit insania. Sed unde, quaerit, conchyliis pretia, queis grave virus in fuco etc. Ubi de conchyliis miratur, quod pretiosa et illa essent, cum tam male olerent, nec gratum haberent colorem, quod unde esset, mox exponit. Postquam enim docuit, eonchylia a purpuris solo temperamento differre, purpuramque et amethystinum pelagio et buccino, at conchylium solo pelagio, h. e. solo purpurae conchylio, sine buccini admixtione, tingi: hanc praeterea inter purpuram, et conchylium (i. e. vestem purpuream et conchyliatam) differentiam ponit, quod lotium tingendis conchyliis admisceretur, purpurae non item; hinc grave illud virus et malus odor. Idem de conchylii temperamento l. eod. c. 39. In conchyliata, inquit, veste, cetera eadem sine buccino, praeterque (i. e. praetereaque) ius (i. e. τὸ βάμμα, sucus purpurae, medicamen quod in aeno coquitur tingendis lanis) temperatur aquâ et pro indiviso humani potûs excremento: (h. e. lotio et aquâ simul iunctis, nec certâ mensurâ divisis:) dimidia et medicamina adduntur. Sic gignitur laudatus ille pallor, saturitate fraudatâ, tantoque dilutior, quanto magis vellera efuriunt. Prout itaque dilutius aut saturatius conchylium facere vellent, ita plus minusve Lotii aut aquae addebant. At recentiores in omni purpura tingenda, lotium adhibuêre, lanamque, priusquam in aenum inderetur, non solum aquâ, sed etiam lotio elutriabant: Physica Democriti, Βάλε τὴν ἐρέαν ὡς τὸ πρᾶτον, εἶτα λαβὼν ἀπόπλυνον εἰς οὖρον καὶ ξήρανον εν σκιᾷ, ἔπειτα λαβὼν λακχᾶν καὶ λαπάθου λίτρας δ᾿ ἔκζε???ον μετα οὔρου ὡς λυθῆναι τὸ λάπαθον καὶ ὑλίσας τὸ ὕδωρ βάλε λακχᾶν καὶ ἕψε ἕως παχυνθῇ καὶ δινλίσας πάλιν τὸν λακχᾶν βάλε τὴν ἐρέαν, εἶτα πλυν´πν οὔρῳ; quae infimae sunt Graeciae, sub nomine Democriti vulgata, in libris nondum editis, qui Graecis περὶ Χυμίας scripti sunt. Sed haec melius discantur, apud tingentium officinas, qui etiam nunc, in cocco tingendo, lotio utuntur: Nam conchylii βαφὴ aut purpurae nulla hodie in usu, praeter eam, quae herbis tingitur, etc. Vide Salmas. Notis ad Tertullian. de Pallio, c. 3. ut et infra in voce Urina, ita enim honeste dicitur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Lotium — (lat.), der Harn …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • lotium — lo·ti·um …   English syllables

  • lotium — ˈlōshēəm noun ( s) Etymology: Latin, urine, from lautus, lotus, past participle of lavere to wash : urine formerly used as a cosmetic for the hair …   Useful english dictionary

  • lisier — [ lizje ] n. m. • av. 1868; mot dial. de Suisse; du lat. lotium « urine » ♦ Agric. Mélange d excréments d animaux contenant une grande quantité d eau, conservé dans des fosses couvertes pour servir d engrais. ⇒ purin. Les « effluents du lisier de …   Encyclopédie Universelle

  • Cockle — Coc kle, n. [AS. coccel, cocel; cf. Gael. cogall tares, husks, cockle.] (Bot.) (a) A plant or weed that grows among grain; the corn rose ({Luchnis Githage}). (b) The {Lotium}, or darnel. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Luchnis Githage — Cockle Coc kle, n. [AS. coccel, cocel; cf. Gael. cogall tares, husks, cockle.] (Bot.) (a) A plant or weed that grows among grain; the corn rose ({Luchnis Githage}). (b) The {Lotium}, or darnel. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Latin profanity — is the profane, indecent, or impolite vocabulary of Latin, and its uses. The profane vocabulary of early Vulgar Latin was largely sexual and scatological: the abundance[1] of religious profanity found in some of the Romance languages is a… …   Wikipedia

  • Моча* — (Uri n, Urina, Lotium) жидкость, выделяемая почками; она выносит преимущественно азотистые продукты распада белковых веществ как органов, так и соков тела, а именно: мочевину, мочевую кислоту, креатинин и др.; ей выводятся также и серно кислые… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Моча — (Urin, Urina, Lotium) жидкость, выделяемая почками; она выносит преимущественно азотистые продукты распада белковых веществ как органов, так и соков тела, а именно: мочевину, мочевую кислоту, креатинин и др.; ей выводятся также и серно кислые… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Harn — (Urin, Urina, Lotium), die von den Nieren abgesonderte Flüssigkeit. Der H. der Fleischfresser ist klar, hellgelb, von saurer Reaktion, riecht unangenehm und ist reich an Harnstoff. Bei den Pflanzenfressern ist er meist trübe, alkalisch, sehr… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”